monumenta.ch > Plinius > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 12
{III} Extant certe et apud Italas gentes vestigia eius in XII tabulis nostris aliisque argumentis, quae priore volumine exposui. DCLVII demum anno urbis Cn. Cornelio Lentulo P. Licinio Crasso cos. senatusconsultum factum est, ne homo immolaretur, palamque fit, in tempus illut sacra prodigiosa celebrata.